Latin
I. GENVS PASSIONVM
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 398
Unproofread scanNot analysed yet
Est epicycli magnitudo diuersa cum eccens trico comparata. Maioris enim epicycli stationum puncta magis appropinquant perigaeo, quam minoris. 3. Est velocitas &tarditas epicyclorum periodica, itidem ad eccentrici motum periodicum collata. Tardior enim conuersio facit stationum puncta quoque perigaeo viciniora. Hinc etiam arcus directionis &retrogradationis non parum crescunt &decrescunt. His 4. eccentricitas diuersa accedit, quae &ipsa nonnihil diuersitatis eis affert. An non omnes Planetae his affectionibus subijciuntur? Etsi omnes planetae Epicyclos vel habeant quibus ferantur, vel habere poßint, vt de Sole paulo ante dictum est: Luminaria tamen ab istis affectis onibus immunes sunt. Quare Luminaria ab eis eximuntur? Ad regressum planetarum non tantum epicyelus, sed vt ex dictis patet, epicycli certa dispositis tam magnitudinis quam velocitatis ad eccentricum suum proportionata postulatur, cuius nimirum gratia epicyclus poßit vel maiori vel aequali interuallo planetam in praecedentia trahere, quam quante epicyclum eccentricus promouet. Cum autem tam Solis quam lunae epicyclus &minor &tardior sit, quam vt hoc efficere poßit: non etiam potest vel Sol vel luna stationarius aut retrogradus fieri. Qualium enim linea apogaei Lunae, vt supra dictum, est partium 60. &qualium totidem partium est semidiameter eccentrici, siue, qui ad praesens institutum facit concentrici ferentis epicyclum Solis. talium epicycli Lunae semidiameter est part. 5. scr. 13. Solis autem epicycli part. 2. scr. 30. quantam scilicet posuimus suprà eccentricitatem eius maximam.