Latin
I. GENVS PASSIONVM
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 399
Unproofread scanNot analysed yet
Periodus etiam vtrobique quam proximè pari tempore cum suo deferente orbe restituitur, annuo videlicet in Sole, menstruo in Luna. Exigua ergo magnitudo, &tarda conuersio vtriusque epicycli est, si ad suum eccentricum referantur. Quid autem varietatis epicycli isti Solis et Lunae in motibus periodicis procreare possunt? Faciunt motum eorum verum alias tardiorem alias velociorem, pro quantitate eius arcus, quantus inter duas lineas epicyclum contingentes intercipitur. Hinc motus diurnus Solis verus interdum est 57. interdum 61. ser: Lunae autem aliquando II. aliquando 15. grduum, epicyclo scilicet eum vel promouente vel impediente. An non etiam Epicycli Saturni semidiameter minorem habet proportionem ad suum eccentricum, quam quae possit ipsum Stationas rium &Retrogradum facere? Magnitudo eius satis est exigua, verum eam compensat motus eius velocitas, est enim reuolutio νια