Latin
IDONVN
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 399-2
Unproofread scanNot analysed yet
IDONVN eius periodica omnium concitatißima, vt pote quae 29. periodos integras absoluit, priusquam eccentris cus ipsius semel circuit. Hinc fit, vt Saturnus toto triente conuersionis epicycli sit retrogradus. Quid de Marte &Venere dicis quorum motus periodici epirclorum tardiores sunt, quam es centricorum, subeunt ne &ipsi istas affectiones? Martis &Veneris epicyclorum tarditates (quorum illius eccentricus vltra integram periodum septimam ferme partem superaddit, huius autem sesqui periodos complet priusquam epicyclus semel reducitur) compensat ingens epicyclorum magnitudo. Eius gratia retrocedere possunt; veruntamen in stationibus non diu morantur, ®ressus citiss sime finiunt. II. Quando appellantur Planetae Veloces, Tardi, &Mediocres? Veloces vel Aucti cursu nominantur, quando