Latin
SECVNDVM GENVS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 405
Unproofread scanNot analysed yet
Venus autem &Mercurius, qui medios suos motus perpetuo cum Sole copulatos, limites vero, quos vltra citraque Solem digrediendo non transcendunt, certos &definitos habent, nullas horum aspectuum distantias ad Solem complere possunt: Distantia enim maxima Veneris à Sole ad 48. gr. &Mercurij à Sole ad 29. gr. pertingere non potest. Ipsi tamen Venus &Mercurius interdum sextili interuallo à se mutuo recedere solent. Quotupliciter considerantur isti schematismi vel configurationes in computationibus motuum? Propter motuum verorum anomaliam seu apparentem inaequalitatem multiplicem, aspectus planetarum in computationibus dupliciter considerantur. Alij enim sunt medij, alij veri. Quid vocas Aspectus medios &veros? Aspectus planetarum medij sunt, quando lineae mediorum motuum duorum quorumcunque planetarum, aliquam ex dictis configurationem secundum longitudinem Zodiaci ad se inuicem habent. Hi aspectus medij sunt norma verorum, propterea quod, sicut &medij motus, sibi semper consonant. Veri aspectus planetarum sunt, quando lineae verorum motuum duorum planetarum, hoc est, ipsa planetarum corpora aliquem sub Zodiaco aspectum ad se inuicem habent. Hi aspectus intersi valde sunt varij, sicut &ipsi motus veri.