Latin
SECVNDVM GENVS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 406
Unproofread scanNot analysed yet
Solent ne Astronomi in planetarum istiusmodi configurationibus examinandis &computandis solerti ἀριβεία vti? Quanquam computationum regulae certae per aspectus medios inuestigandi veros tradi possent, quia tamen propter prosthaphaereseon eccentri ¶llaxeos, nec non tarditatum &velocitatum multiplices varietates plus laborum intricatissis morum, quam commoditatis emergeret: Idcirco Astronomi in eis qualicunque computatione absque subtili ἀκριβεία contenti sunt. Ad aspectus veros planetarum singulorum ad singulos ex medijs computandos plurimis opus foret canonibus, canonumque innumeris cautelis. Sicut ex eo animaduerti potest: quod Venus &Mercurius Soli medijs motibus semper sunt coniuncti, vterque tamen toto tempore conuersionis epicycli sui tantum bis Soli coniungitur, ipsi vero inter se similiter rarò coeunt. Ita à coniunctione vel oppositione media Solis &Martis ad eorundem quadraturam mediam intersunt dies 195. sed à vera coniunctione eorundem ad quadraturam praecedentem vel sequentem veram, nunquam pauciores numerantur quam 235. dies, possunt tamen interdum 331. dies intercidere. Ab oppositione autem ad quadraturam proximam antè &pòst, nunquam plures interueniunt quam 134.