Latin
SECVNDVM GENVS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 407
Unproofread scanNot analysed yet
dies, interdum tamen tantum 84. dies computantur. Sic accidere potest, vt eo ipso tempore, quo Venus &Mars motibus medijs quadrante circuli à sese distant, ipsi corporibus suis à coniunctione, vel interdum ab oppositione mutua vix 4. aut 5. gradibus à se inuicem absint. Haec autem onia certis regulis compraehendere imensi foret laboris Veruntamen quoniam Luna, cuius motus velocißimus est, secundum has ad Solem affectiones illuminationes suarum φάσεων distribuit: maxime vero, quia ab eis omnis Eclipsium doctrinae dependet: Ideo Artifices συζυγιας Lunae &Solis, interdum etiam quadraturas paulo exquisitius inuestigare solent. Quid ergo est &vel &Solis &Lunae media &vera? Coniunctio media luminarium est, quando lineae mediorum motuum eorum in eodem Zodiaci gradu coniunguntur. Coniunctio vera autem est, quando verorum motuum lineae in eodem Zodiaci gradu concurrunt. Sic Oppositio luminarium media est, quando lineae mediorum motuum eorum in Zodiaci grae dibus oppositis consistunt. Sed Oppositio vera est, quando verorum motuum Cs 4 lineae sic sese habent.