Latin
INENTENT
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 414
Unproofread scanNot analysed yet
Inde recedente Luna medietates illae sese mutuo intersecare ancis piunt hac lege, vt initio exigua portio, eadem post magis magisque aucta, &tandem tota medietas illuminata, in visum nostrum deueniat. Thielus men ergo in coniunctione totum latet ab penditum, non modo quia ipsa Soli vicina est, sed etiam quia partem omni lumine vacantem nobis obijcit, sed postea in corpore eius rotundo portio lucida apparet, primò curuatur in cornua: deinde in quadratum dimidium partis conspicuae occupat, adeo vt lunabis fariam secta putetur: Viterius autem progressa an corporis medio tumere incipit: donec tandem in Solis oppositione illuminata pars totam visui obi uersam medietatem lumine impleat. Simili ratis one, opposito tamen modo lumen eius iterum decrescit. Figura hac, A centrum Solis, B centrum mundi, CDEFG orbis lunae est, in quibus locis corpus lunae, depingitur, cuius medietates tam Soli, quam centro mundi oppositae, nec non sectiones earum mutuae, distinctae sunt.