Latin
INENTENT
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 415
Unproofread scanNot analysed yet
Nam ab extremitatibus Solis HI ductae lineae IK &HL ad Lunam, tangentes vtriusque corpus in HI &KL, terminant basin KL medietatis illuminatae, qua ipsa (hac vel alba vel lineis sesta) dirimitur à parte (hic nigra) opaca: Sic ex B centro mundi lineae BM &EN tangentes corpus lunae, terminant basin MN medietatis visioni patentis (libeat enim par tes illas nomi nare Medietates, quia differentia nullum errorem hîc causare potest) Item ex centro Solis A, &mundi B ad centra Lunae extenduntur axes illuminationis &visionis, quorum ille secat circulum lunae in Ohic in P. Luna ergo Soli coniuncta in C, medietatem KOL illuminatam totam oppositam habet medietati MPN visui nostro obiectae. Bases enim illuminationis KL &visionis MN omnino coincidunt, &numero vna sunt, ita axes illuminationis AOC, &visionis BPC, in vnam directam lineam cadunt. Ibi ergo de dietate illuminata nihil quicquam conspicuum esse potest, cum ea tota sursum, &opaca deorsum respiciat. Sed extra coniunctionem nobis tanta lunae portio lucere videtur, quantam duae medietates illae ambae communem habere possunt.