Latin
INENTENT
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 417
Unproofread scanNot analysed yet
At in G oppositione tota illuminata medietas KOL, in visionis medietatem MPN deuoluitur, &axes AOG, &BPG non differunt, sicut etiam bases KL &MN coincidunt (bases quidem istę parallelę sunt, quia KOL est maior semicirculo, &MPN minor, licet differentia ista nequaquam sit sensibilis, potest tamen ex figura praesente intelligi) Luna ergo ibi toto orbe lucet, lumenque suum à Sole mutuatitium totum terris impertit. Differentia quam latitudo Lunae afferre posset, hic similiter sensibilis non est. Quomodo appellantur istae Apparitiones Lunae? 1. Luna Soli coniuncta appellatur Noua. Quia cum toto coelo nullibi conspiciatur, &quasi extincta, aut ex rerum natura amissa existimetur: Ab eo tempore denuo à nouo renasci putatur. Eandem ob causam post oppositionem vsque ad coniunctionem priusquam euanescit, nominatur Deficiens, Senescens &Vetus. Haec φάσιs vocatur etiam Sitia ens, Accensio luminis Lunae. Tempus autem coniunctionis dicitur Νεομενία, Nouilunium, Das New) Der Newmon. Sie tempus quo luna latet sub radijs abdita, vocatur Interlunium, Silens luna, Nox illunis. 2.