Latin
INENTENT
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 416
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde si fuerit in D interuallo minore quadrante à C, bases illumis nationis KL &visionis M N, secantes se angulis acutis, arcum circuli lunaris M L (albam) quadrante minorem communicant. Ibi ergo portio visa in cornua cur uat a &in medio excauato apparet: cuius modi in hac pręsente figura apposita cernitur. In F quadrante à C luna existente, basis visioni MN &illuminationis KL ad rectos se mutuo secam vnde altera in alterius axem MN in AO, &Rein BPE tota incidit. Ibi ergo portionis conspicuae medium, antea cauum, expletur, &ipsa luna bifariam secta putatur, siquidem tanta illuminatae medietas tis pars intra MPN continetur, quanta de medietate opaca: sicut haec proxima figura commonstrat, Eodem modo si luna à C abfuerit spacio maiore quadrante, axes &bases dictae ad angulos obtusos se diuidunt, maioremque illuminatae medietatis partem visui obtendi, &medium eius quod ante quadraturam cauum fuerat, iam intumescere &gibbosum fieri faciunt.