Latin
PRIMA PROPOSITIO
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 42-3
Unproofread scanNot analysed yet
PRIMA PROPOSITIO De differentia motuum in coelo, &quae eam consequitur, pluralitate, &dispositione sphaerarum coelestium. Sunt ne in coelo plures, quam vnus, motus inter se distincti? Proba. Sunt. Si in coelo vnicus tantùm esset motus, Sydem omnia eodem modo se semper haberent. Sed hoc non fit. Sol enim vertici nostro iam appropinquat, post iterum ab eodem refugit, Luna iam Soli coniungitur, post paulatim ab eo recedit, &idem in omnibus alijs stellis obseruatum est, quod pristina sua loca mutare soleant. Ergo in coele plures, &inter se distincti sunt motus. Quotuplices ergo sunt isti motus? Et si in coelo plurimae motuum differentiae animaduertantur, ad duas tamen principales eae ones restringi possunt. Hoc proba. Probatur hoc à Circulis, ad quos isti omnes motus regulantur. Quotquot enim motus obsera uantur in coelo, ij aut ad aequinoctialem eiusque polos, qui &mundi poli sunt, respiciunt, aut iuxta ductum &nutum Zodiaci eiusque polorum incedunt. 2. A motuum qualitate.