Latin
PRIMA PROPOSITIO
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 43
Unproofread scanNot analysed yet
Nam omnes motus aut tendunt ab ortu in occasum, siue contra signorum seriem, aut contra ab occasu in ortum siue secundum signorum seriem suas periodos absoluunt: Hac tamen lege, vt motus ab ortu in occasum obseruent aequinoctialem polosque mundi, reliqui verò Zodiacum cum suis polis. 3. A periodorum differentia, seu motuum quantitate. Equidem motus isti, quotquot ab eo dependent, qui iuxta aequinoctialis positum ab ortu in occasum tendunt, in horis 24. absoluuntur &restituuntur, qui verò iuxta Zodiaci obliquitatem incedunt, secundum signorum ordinem, multo plus temporis spacium ad reditus requirunt, alius enim spacio menstruo, alius annuo, alius biennio, alius 12. vel 30. vel etiam aliquot mille annis demum reuertitur. Ad duas ergo has species omnes differentiae motuum alligari possunt. Quis ergo est prior ille motus? Qui fit super polos et axem mundi vel aequinoctialis ab ortu in occasum, et 24. horis absoluitur. Hoc motu totum coelum volui videmus. Ascribitur autem primo mobili per se, caeteris per accidens, sic, vt illud sua virtute omnes reliquas sphaeras circa terram secum circumagat, non aliter quàm Nauis, quae secundo flumine delabans omnes insidentes secum deuebit: aut Rota figuli à dextra ad sinistram detorta, omnia si imposita secum in eam dem partem rapit. Quomodo hic motus appellatura Aristoteles &Plato vocant IPETENTOPA Primum motum, quòd primo mobili insit; vel quod velocißime mouendo omnium primò periodum restituat: vel etiam quòd φύσει sit prior, sicut &genera &species (quarum idenditatem &sin militudinem hic motus conseruat) indiuiduis physi priora sunt. Ptolemaeus NEXOHMEPINON vocat, à τῆς ἡμέρα, quòd noctis &diei artificialis spacis absoluatur. Latinis propter linguae inopiam dicitur