Latin
IDDUNEN
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 424
Unproofread scanNot analysed yet
2. Causa est Latitudo planetarum diuersa. Planeta enim post coniunctionem boreus, multo citius prodit in conspectum, quam si austrinus sit. Stella enim habens latitudinem boream, ascendit cum praecedente gradu, descendit cum gradu sequente locum suum, sicut ex doctrina ascensionum colligi potest. Contrarium facit stella australior, 3. Causa, &quidem potißima, est Zodiaci obliqua ascensio &descensio, quam etiam 4. causa videl. Obliquitas horizontis multipliciter variat. Stella enim oritura mane, si sit in signis rectè ascendentibus, breuiori interuallo longius elongatur à Sole, vel eminet multo altius supra horizontem, quam in signis obliquè ascendentibus. Ita stella vesperi multo citius heliace oritur, si fuerit in signis longarum descensionum, quam si contra. Haec tamen aliter atque aliter se habent pro diuersitate altitudinis polaris. Quae autem hic de apparitionibus planetarum siue matutinis siue vespertinis, sequentibus coniunctionem cum Sole, dicta sunt, eadem de occultationibus eorundum ante coniunctionem se simis liter habent. Ad quid conducit harum causarum indagatio? Hae causae multas apparentias admirabiles, quas rationem ignorantes paradoxis annumerant, saluare &explicare possunt.