Latin
IDDUNEN
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 425
Unproofread scanNot analysed yet
Eiusmodi sunt, quod Tres superiores, praecipue Mars ante decubitum vespertinum, interdum propter velocitatem motus per signa magis magisque recte descendentia, videtur à Solis motu celeriori adeo non praeoccupari, vt ab eo longius discedere putetur. Contra manè detectus à Sole, propter celeritatem, nec non crescentem latitudinem austrinam, in signis obliquè ascendentibus censeri potest, rursus radijs immisceri &abscondi velle. Venus saepe plurimo tempore sub radijs tegitur, austrina scilicet, &in signis oblique ascendentibus vel descendentibus. Contra si borea sit, interdum vix biduo latet abscondita, praesertim circa medies tatem piscium à vespertino occasu ad ortum matutinum. Quin &quando cum Sole eundem gradum occupat, eam conspici interdum posse impoßibile non est. Limes enim occultationis &apparitionis eius, est gr. 5. sicut lib. 3. diximus, sed ipsa latitudinis suae motu potest 6. gr. 22. scr. vel iuxta Alphonsi tabulas 7. gr. 12. scr. ab ecliptica recedere. Huic phaenomeno experientia obseruationum astipulatur. Mercurius rarius in conspectum prodit. Nam non raro, praesertim si matutinus in Tauro, vel vespertinus in Scorpione sit, contingit, vt digreßiones eius à Sole, quibus vt plurimum magis australis quam borealis est, tantae non sint, vt eum ex radijs eripere poßint.