Latin
INUMEN
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 426
Unproofread scanNot analysed yet
QVARTVM GENVS PASSIONVM. Cuiusmodi Passiones consequuntur motus Planetarum ad globum Terrae collatos Quanquam omnes coelestium orbium conuersiones tota hac Epitome expositae, huius loci esse posse videantur, propterea quod ad Terram ceu totius vniuersi centrum commune regulentur, &ex e à nobis obseruentur atque computentur: Quia tamen praeter istas, ipsa Terreni corporis magnitudo alis quibus affectionibus Planetas aliquos subijcit, vel ab eis propter ipsorum magnitudinem subijcitur: Nos in praesentia eas ipsas, paßiones dicendas, &hoc loco examinandas statuimus. loc Hoc passionum genus anne ad omnes planetas referendum est?