Latin
INUMEN
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 427
Unproofread scanNot analysed yet
Non, sed ad eos tantum, ad quorum sphaeram Terra magnitudinem sensibilem habet. Ex quo patet, paßiones has principaliter tantum ad Lunam pertinere, quia ad caeteros planetas magnitudo terrae aut aestimanda non est, aut aestimari sensibiliter non potest. Et si autem affectiones hae propriè tantum lunares sint: Eis tamen etiam alij planetae, maximè vero Sol, inuoluuntur. Quae sunt istae passiones, quibus Terra Lunam, vel Luna Terram afficit? Sunt potißimum hae tres. 1. Terrae magnitudo non permittit verum Lunae locum eundem semper isse cum apparente. hoc est, Terra est causa parallaxeos. 2. Terra lumen Solis interdum lunae intercipit, facitque eam lumine deficere. 3. Luna sua apparente magnitudine stellas, nec non interdum Solis radios Terrae adimit, eclipsari eum faciens, Hinc ergo omnis Eclipsium doctrina dependet. Quid est locus Lunae, alteriusue stellae Verus, &quid Apparens? Locus verus, est punctum vltimi coeli, quod determinatur per rectam ex mundi vel Terrae centro, per centrum Lunae alteriusque syderis vsque ad extres mum coelum extensam. Locus apparens autem vel visibilis per rectam ex visu nostro in superficie terrae habitantium, per syderis centrum ad vltimum coelum extensam, determinatur. Quid est Parallaxis?