Latin
ILUNNVN
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 430-2
Unproofread scanNot analysed yet
De Meteoris, quae infra lunam existentia maiores parallaxes habent, quam luna, hîc nobis dicendum non est. uomodo locus visus se habet ad verum? 1. Luna in Zenith existente (id quod ei in zos na torrida contingit) visibilis &verus locus coincidunt. In schemate si sit in F, AF &BF fiunt vna linea. 2. Lunâ à Zenith remota locus verus &apparens differunt, rectae enim determinantes motum verum &apparentem se mutuo incidunt. Porro angulus sectionis maximus fit in horizonte. 3. Locus verus &apparens Lunae sunt in eodem verticali. 4. Locus apparens semper est humilior vero. Segmenta enim linearum in centro lunae se secantium vltra sectionem permutant positum. 5. Luna, quo fuerit remotior a terra, eo minorem procreat parallaxin, maiorem autem quo humilior fuerit. Eodem modo reliquae stellae, quae quidem parallaxin habere possunt, quanquam obseruatu indignam, se habent. Ptolemaeus in vsitatis hypothesibus computat parallaxin Lunae nouae &plenae maximam in apogaeo epicycli 53. scr. 34. sec. in perigaeo autem 63. scr. 17. sec. sic lunae diuiduae parallaxin maximam numerat in apogaeo epicycli 1. gr. 19. ser.