Latin
ILUNNVN
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 431-2
Unproofread scanNot analysed yet
in perigaeo . gr. 44. scr. Copernicus haec etiam in suis hypothesibus corrigens, inuenit parallaxin lunae nouae &plenae maximam in apogęo epicycli 52. scr. 56. sec. in perigaeo eiusdem 62. scr 54. sec. sed diuiduae lunae maximam in epicycli apogaeo computat 50. scr. 43. sec. in perigaeo 66. scr. 21. sec. Solis parallaxin in apogaeo maximam numerat 2. scr. 55. sec. in perigaeo 3. scr. 7. sec. Est ne aliqua parallaxeon distinctio? Pro diuersitate circulorum sphaerae discretae etiam fiunt parallaxes. Si enim ad verticalem circulum, in quo propter terrae magnitudinem parallaxes subsistunt, respiciamus: Simplices sunt. Sed si ad Zodiacum planetarum viam, referantur: parallaxes sunt duplices, aliae sunt secundum longis tudinem, aliae secundum latitudinem μυκός. πλάτος, Vnde illae, de quibus hactenus diximus in verticali parallaxes nominantur Luκόπλατοι. Quid est parallaxis secundum longitudinem? Est arcus eclipticae, interceptus inter duos circulos ad eam rectos (siue per polos eius transeuntes quorum alter per verum, alter per apparentem stellae locum ducitur. Figura praecedente HI ecliptica est, arcus DK ex loco vero secat eclipticam in K ad rectos, ergo (per 13. lib. 1. Theod. de sphaera) etiam per polos.