Latin
INUMEN
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 431
Unproofread scanNot analysed yet
17. sec. sic lunae diuiduae parallaxin maximam numerat in apogaeo epicycli 1. gr. 19. ser. in perigaeo 1. gr. 44. scr. Copernicus haec etiam in suis hypothesibus corrigens, inuenit parallaxin lunae nouae &plenae maximam in apogęo epicycli 52. scr. 56. sec. in perigaeo eiusdem 62. scr 54. sec. sed diuiduae lunae maximam in epicycli apogaeo computat 50. scr. 43. sec. in perigaeo 66. scr. 21. sec. Solis parallaxin in apogaeo maximam numerat 2. scr. 55. sec. in perigaeo 3. scr. 7. sec. Est ne aliqua parallaxeon distinctio? Pro diuersitate circulorum sphaerae discretae etiam fiunt parallaxes. Si enim ad verticalem circulum, in quo propter terrae magnitudinem parallaxes subsistunt, respiciamus: Simplices sunt. Sed si ad Zodiacum planetarum viam, referantur: parallaxes sunt duplices, aliae sunt secundum longis tudinem, aliae secundum latitudinem μῆκος, κ πλάτος, Vnde illae, de quibus hactenus diximus in verticali parallaxes nominantur Ruκόπλατοι. Quid est parallaxis secundum longitudinem? Est arcus eclipticae, interceptus inter duos circulos ad eam rectos (siue per polos eius transeuntes quorum alter per verum, alter per apparentem stellae locum ducitur. Figura eclipticae in diurna reuolutione tantum duobus momentis in meridianum incidant, reliquo toto tempore vltra citraque eum ad orientem &occidentem euagentur: hic 90.