Latin
INUMEN
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 434
Unproofread scanNot analysed yet
gradus similiter in vna periodo diurna tantum bis in meridiano inuenitur scilicet si ipsi applicent puncta solstitialia, reliquo tempore, quo quidem medietas Zodiaci ascendens meridianum praeteruehitur, hic 90. gradus inter meridianum &orientem inuenitur; contrarium fit in medietate descendente, propterea quod polus eclipticae transuersim in alteram partem deflectit, cuius gratia eclipticae portio à meridiano ad horizontem vel maior vel minor quadrante est. Vt si principium Arietis sit in Meridiano, oritur in latitudine 48. gr. cum dimidio (sicut ex tertio lib. manifestum est) 24. gr. 24. scr. Cancri, &occidit 24. gr. 24. scr. Capricorni. Ergo 90. gradus eclipticae supra horizontem, qui tum est 24. gr. 24. scr. Arietis, ibi inter meridianum &orientem versatur. Quo argumento dignoscitur, Lunam 90. gradum occupare? Lunam crescentem &decrescentem Cornua vel Gibbum à Sole perpetuo auertere, paulo ante diximus. Recta ergo per cornua Lunae transiens perpendicularis est ad eclipticam, vt pote perpendicularis ad rectam ex Sole ad Lunam protensam. Ex quopatet: Si perpendiculum suspensum simul vtrumque cornu, vel gibbositatis extremitates stringat, Lunam ibi tum in 90. gradu eclipticae supra horizontem consistere. Perpendiculum enim index est circuli verticalis: contactus autem vtriusque cornu patefacit verticalem illum erectum esse ad eclipticam. Si vero cornu superius ad orientem deflectat, ipsam Lunam ad 90. gradum nondum delatam esse signis ficatur: Sed si ad occasum conuertatur, ipsam 90. gradum iam superasse innuitur.