Latin
DE ECLIPSIBVS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 436
Unproofread scanNot analysed yet
Quare ad Solem, eiusque Nadir seu punctum oppositum Eclipses respiciunt &examinandae sunt. Quo tempore motus menstrui lunae possunt eclipses vel lunae vel solis contingere? Cum ad Solem eiusque Nadir Eclipses luminarium respiciant, facile colligi potest, Eclipses lunares tantum in oppositione contingere posse, solares vero in coniunctione luminarium. Dic ergo, quomodo fiunt Eclipses? Globus Terrenus, quia propter soliditatem radium Solis non transmittit, proijcit in partem Soli aduersam caliginosam vmbram, qua omnia, quae compraehendit, tenebris inuoluit.