Latin
DE ECLIPSIBVS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 437
Unproofread scanNot analysed yet
Est enim vmbra illa terrae nihil aliud quam priuatio luminis solis, seu tenebrae nocturnae: sicut vice versa Nox vmbra terrae est. Ista igitur si quandoque Lunam appraehendit: eidem lumen solis opacitate sua intercipit. Hinc Luna, quae lumen proprium nullum habet, sed quicquid terris ministrat, à Sole mutuatitium sumit, deficere necesse habet. Eodem modo Lunare corpus per suam soliditas tem radio Solis transitum non permittit, sed vmbram nocturnam seu caliginosam in oppositam soli partem extendit. Hac quando corpus terrenum. aliquamue eius partem attingit, eidem lumen solis abstrahit, &horrendis tenebris inuoluit, diem in noctem conuertens, adeo vt saepenumero, praesertim in medietate vmbrae, diurno tempore stellae conspectae sint. Hoc igitur modo Sol eclipsari dicitur. Quod si terram nobis ex alto liceret intueri, quemadmodum deficientem lunam è longinquo spectare possumus: videremus tempore eclipsis Solis, terrae aliquam partem lumine Solis deficere, eodem plane modo, sicut ex opposito Luna deficit. Sic igitur liquet, quare tantum in oppositione Luna, &in coniunctione Sol deficiat, nam vmbra terrae non nisi in oppositione lunam, &vmbra lunae non nisi in coniunctione luminarium terram lumine solis priuare potest. Sed cur non in singulis D &δʼ luminaria deficiunt?