Latin
DE ECLIPSIBVS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 438
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm Sol eclipsium gubernator sit, is autem ab ecliptica non recedat, nec etiam vmbram terrae quae ex centro mundi in partem oppositam, sicut vmbrarum proprietas postulat, eijcitur) siue Nadir suum ab ecliptica discedere permittat: necessas riò altera etiam conditio requiritur, videlicet, vt Luna in ecliptica vel prope eam incedat. Hoc fit si Luna capiti vel caudae Draconis propinqua fuerit. Si vero ab alterutro nodorum tempore coniunctionis aut oppositionis fuerit remotior, eclipsis nulla fieri potest. Anne vtraque haec conditio praecisè obseruanda est? Prior quidem, sed non similiter posterior. Neutrum enim luminare extra nouilunium aut plenilunium deficere potest. At propter quantitatem luminarium apparentem, &magnitudinem terrae, luna aliquantulum extra eclipticam, siue vltra citraque nodos versans, eclipsin causare potest.