Latin
ECLIPSIS LVNAE
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 440
Unproofread scanNot analysed yet
Vndi caeteris paribus) via lunae per vmbram ad apogaeum epicycli lunaris multo est breuiorseumium quam ad perigaeum. Quam figuram habet vmbra terr Cum &Sol corpus luminosum, &Terra corpus opacum sit rotundum seu globosum: sequitur, vnbram terrae similiter in totundam seu teretem figuram extendi. Eiusmodi autem figurarum tres sunt species, Καλαθοειδὴς, Κυλινδροειδήσας Κωνοειδὴς. Καλαθοειδὴς vmbra est, quam corpus opacum luminoso minus de se proijcit. Ista vmbra in infinitum eijcitur, minima existens ad corpus opacum, sed paulatim vsque in infinitum dilatatur. Κυλιυδροειδὴς vmbra est, quam corpus opacum luminoso aequale de se emittit. Ista vmbra similiter in infinitum eijcitur, eandem vbique craßitiem retinens. Κωνοειδὴς vmbra est, quam corpus opacum luminoso minus de se extendit. Ista vmbra fit turbinata, maxima enim existens ad corpus opacum, inde paulatim minuitur, donec tandem in mucronem desinat. De quibus Vitell. lib. 2. prop. ARTVS. At Terrae vmbram Conoiden esse obseruationes demonstrant, qua cognitum est, lunam altiorem caeteris, hoc est, velocitate motus propter epicyclum proportionata, &latitudine, paribus) semper citius pertransire, &saepius omnino sine eclipsi praeterire vmbram, quam si humilior sit.