Latin
ECLIPSIS LVNAE
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 441
Unproofread scanNot analysed yet
Vmbra ergo altior tenuior est seu minor, humilior vero seu terrae propior est craßior vel latior. Quare nullo modo cylindroides est, siquidem alioqui paria forent spacia itineris Lunae per vmbram: multo minùs autem eam calathoiden esse persuadebimur, quia haec transitum Lunae in epicycli apogaeo multo maiorem, quam in perigaeo efficeret. Item Lunam multo saepius deficere necesse esset. Verum huius modi