Latin
ECLIPSIS LVNAE
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 446
Unproofread scanNot analysed yet
IKH est via lunę haud procul inde in cauda Draconis per Eclipticam transiens. Initium eclipsis est in I, finis in H, medium, seu maxima obscuratio in K, BK est latitudo lunae, quę hac eclipsi borea erat. Ea in dicta eclipsi leuiter minor fuit quam differentia semidiametrorum vmbrae &Lunae. Idcirco non incommode huius loci esse potest. Igitur postquam defecerat tota, breuissimo interuallo interposito lumen iterum recepit. Quod si autem in oppositione vera latitudo lunae ab ecliptica fuerit, vel nulla, vel minor, quam est differentia semidiametrorum lunae &vmbrae: luna multo diutius in vmbra tota deficiens moratur. Taliter defecit luna anno 1577. 26. die Sept. sicut sequente figura depingitur, in qua BK vt prius est latitudo borea, sed ea multo minor, quam cuius gratia lunae extremitas vmbram stringat. Ibi igitur Luna posita in M tota deficit: nec lumen à Sole rerecipere potest, priusquam ex M per K in L deuenerit, Eo demum loco ex vmbra denuo eluctari incipit. Quid sunt Eclipses partiales? Sunt quibus non tota luna, sed eius aliqua pars deficit. Eae sunt triplices. Aut enim medietas diametri lunaris deficit, aut plus, aut minus semidiametro. Plus semidiametro deficit, quando in vera oppositione latitudo Luna minor fuerit semidiametro, vmbrae, maior tamen quam differentia semidiametrorum vmbrae &Lunae. Medietas diametri deficit, quando latitudo lunae in eclipsi aequat semidiametrum vmbrae, tum enim centrum Lunae stringit vmbram, medietas autem lucida manet. Hujusmodi fuit eclipsis anno 1572. 25. Iunij. Sicut figura hac sequente cernere licet.