Latin
LIBER
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 447
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER Minus semidiametro deficit, quando latitudo lunae ab ecliptica maior fuerit semidiametro vmbrae, attamen minor aggregato semidiametrorum vmbrae &lunae. Talem obseruauimus eclipsin Lunae Anno 1578. die 16. Nouembris, sicut proxima praecedente figura monstratur. Qui sunt termini intra quos Luna plena constituta deficere potest Tutißimum &certißimum κριτήριον est latitudo lunae vera tempore verae oppositionis luminarium. Si enim latitudo lunae ex tabulis depromitur maior aggregato semidiametrorum vmbrae &lunae: plenilunium illud eclipticum non est. Sed si minor: luna obscurationem non effugiet. Termini ergo eclipsium lunae ad dictam latitudinis lunae cum dictarum diametrorum summa comparationem respiciunt.