Latin
LIBER
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 449
Unproofread scanNot analysed yet
Porro minimum aggregatum semidiametrorum lunae &vmbrae apparentium (quod sit, si luna in apogaeo epicycli sui, &Sol in perigaeo sui eccentrici in eccentricitate minima fuerit) colligitur ex tabulis Prutenicis 53. scr. 53. sec. Sed aggregatum earundem semidiametrorum, quantum vnquam esse potest, maximum, (quod fit, si luna in perigaeo epicycli sui, &Sol in apogaeo eccentrici, in eccentrici. tate maxima versetur) inuenitur ibidem I. gr. 7. scr. 52. sec. Hinc Regulae hae notandae sunt. I. Si in vero plenilunio latitudo lunę fuerit minor 53. scr. 53. sec.