Latin
LIBER
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 454-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quid est Tempus incidentiae, &Morae dimidiae, Tempus incidentiae, est illud ipsum temporis spacium, quo luna scrupula incidentiae peragiat. Idem de dimidia mora sentiendum. hoc est. Tempus incidentiae est spacium temporis, quod in partialibus eclipsibus ab initio ad maximam obscurationem, vel in totalibus ab initio eclipsis ad totalem obscurationem intercidit. Sic Morae dimidiae tempus est, quo luna totae liter obscurata ad medium eclipsis deuoluitur. Huic aequale est tempus à medio eclipsis ad principium receptionis luminis. Ita tempori incidentiae aequatur tempus repletionis, nisi quantum varietas lunaris motus, quae tamen tantillo tempore insensibilis est, mutat. Hinc patet quod dimidia duratio in partialibus eclipsibus idem sit quod tempus incidentiae, sed in totalibus aequat tempus incidentiae &dimidiae morae. Aqua parte incipit luna deficere, &à qua parte lumen eidem restituitur? Ab oriente. Cum enim ipsa ab occasu ad ortum motu suo proprio velocius moueatur quam Sol vel eius nadir, siue vmbra terra Soli opposita: stringit in principio eclipsis ora corporis sui orientali vmbram, &ex eadem ab oriente denuo eluctatur, relinquens vmbram ad occasum.