Latin
LIBER
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 455-2
Unproofread scanNot analysed yet
In partiali eclipsi si latitudo lunae est borealis, ipsa deficit ex parte austrina: sin australem latitudinem habuerit, ipsa ex boreali corporis sui parte lumine priuatur. Sunt ne Eclipses lunae vniuersales? Ex hactenus dictis liquet, quod Luna non modo apparenter, sed verè &reipsa lumine priuetur. Quamobrem necesse est, defectum eius eodem momento, eademque quantitate vniuersis, supra quorum horizontem ipsa orta est, conspicuum esse. In orientalioribus tamen terrae locis semper plures horae numerantur à suo meridie ad eclipsin, quam in occidentalioribus. Huius rei causam supra reddidimus. Anne nulla alia Stella similiter vt luna deficere potest? Non. Ad superiores planetas enim vmbrae terrenae longitudo non pertingit, cum longe infra in mucronem colligatur. Venerem vero &Mercuris um breuis eorum à Sole digreßio ab hac paßione immunes facit.