Latin
INUMENT
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 461-2
Unproofread scanNot analysed yet
INUMENT Luna inter Solem &locùm B deuoluitur. Sic igitur per certum aliquod clima ab occasu, iuxta suum certum definitum terminum tendit vmbra lunae rectà (nisi quatenus propter viam lunarem obliquitas quaedam accedere potest) versus orientem, iuxta quem terrae tractum vtrinque degentes vel prope vel procul aliquid, vel nihil istiusmodi defectus vident. Hinc Cleomedens lib. 2. &Theon. Ptolemaei conmentator lib. 5. cap. 11. ex Hipparcho eclipsin citant, qua Sol in Hellesponto totus fuit obscuratus, qui tamen Alexandriae AEgypti ad quintam tantum partem, siue ad 2.