Latin
INUMENT
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 462
Unproofread scanNot analysed yet
digitos &paulo plus defecisse, illam scil. quintam diametri partem relinquens illuminatam, obseruatus est. Sic Anno Christi 891. 2. Feb. Albategnius in Aracta ciuitate Syriae vidit paulo mis nus duabus tertijs de diametro solis eclipsari, qui tamen Antiochiae tantumodo modico plus medietate defecerat. Quotupliciter ergo habent se Eclipses Solis, iuxta enumeratas dissimilitudinum causam? Dupliciter. Aliae sunt totales, aliae partiales. Quid sunt Totales? Totales sunt, quando totus sol ex visu amittitur seu obscuratur. Hae sunt omnes sine mora.