Latin
ITUUNN
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 463-2
Unproofread scanNot analysed yet
ITUUNN suam (nempe lunarem) semidiametrum. Tum enim diametri solis medietatem tegit. Minus medietate deficit, quando eadem latis tudo fuerit maior sua semidiametro. Quanti sunt termini solarium eclipsium? Tutißimum etiam hîc κριτήριον à latitudine lunae visa (sicut in eclipsi Lunari à latitudine vera) desumitur, si enim latitudo illa in coniunctione visa fuerit maior aggregato semidiametrorum apparentium Solis &Lunae: Illud nouilunium eclipticum non est. Sed si minor sit: Sol obtenebrationem non effugit. Quare etiam in his eclipsium terminis ad dictarum diametrorum summae comparationem cum latitudine lunae visa respiciendum est.