Latin
ITUUNN
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 464
Unproofread scanNot analysed yet
Minimum aggregatum semidiametrorum luminarium in apogaeis orbium suorum in eccentricitate maxima constitutorum est in tabulis Prutenicis tenicis est 30. scr. 40. sec. sed maximum quantum vnquam potest esse, colligitur 34. scr. 51. sec. Hinc Regulae. I. Si in apparente synodo luminarium latitudo Lunae visa fuerit minor 30. scr. 40. sec. impossibile est solem non occultari. II. Si vero eadem latitudo maior fuerit 30 ser. 40. sec. attamen minor 34. scr. 51. sec. possibile est solis particulam deficere. III. Sin autem excesserit 34. scr. 51. sec. Sol non obscurari potest.