Latin
INCLUNI
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 466
Unproofread scanNot analysed yet
At saepe contingit, etsi latitudo lunae apparens nulla sit, ne tamen eclipsis Solis tanta fiat. Etenim si Luna fuerit altissima, &Sol humilimus: de eo ii. digiti cum quadrante deficere possunt, adeo vt ora circuli Solis circumcirca ad latitudinem trium quartarum vnius digiti lucida conspiciatur. Quid sunt scrupula incidentiae? Sunt arcus viae lunaris, quem ipsa motu longitudinis à sole perambulat ab initio eclipsis ad eius medium. Figura praecedente arcus FE, cui aequalis est ED à medio ad finem. Quid est tempus incidentiae? Est illud ipsum temporis spacium, quo Luna peragrat scrupula illa incidentiae. hoc est, Est spacium temporis, quod ab initio ad medium seu maximam obscurationem intercidit. Huic dimidia duratio quam proximè est aequalis. Quam proximè) Tempus incidentiae numeratur à principio ad maximam defectionem, Et tempus repletionis à maxima obscuratione ad finem extenditur.