Latin
INCLUNI
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 467
Unproofread scanNot analysed yet
Haec autem duo tempora propter motum apparentem valde inaequalem &singulis horis varium, non semper aequantur, nam quo luna fuerit horizonti orientali proprior, eò velocius incedit motu apparenti, tardius autem quo fuerit occasui vicinior. A qua parte incipit Sol deficere, &qua parte restituitur? Initium sit ab occidente. Luna enim motu suo proprio ab occasu versus orientem incedens, in eclipsis principio prius limbo suo orientali stringit oram Solis occidentalem, inde paulatim subtus ipsum vehitur, donec in fine ab orientali solis ora eum linquat. In partialibus Eclipsibus si latitudo lunae apparens fuerit borealis, Sol à borea deficit: sin australis, ipse ab australi seu inferiore corporis sui parte occultatur. Sunt ne Eclipses solis vniuersales? Non, sed particulares, hoc est, Non conspiciuntur vbique, nec eodem tempore, sed in certis aliquibus terrae partibus, quas scilicet vmbrae conus inuoluit, apparent totales: circumcirca in locis haud multum remotis, pars solis tecta videtur: sed extra nihil conspicitur. Causae, vt dictum est ante, sunt magnitudo Solis, &terrae, paruitas &propinquitas lunae. Quomodo