Latin
ILOCUNI
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 469
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam ergo globi in tripla sunt diametrorum proportione, si numeri proportionum multiplicentur cubicè, producetur 1331. cubus Solis ad 8. cubum terrae, ita cubus terrae 4913. ad cubum lunae 125. &cubus solis 6644. cum dimidio ad I. cubum lunae. Quorum maiores per minores diuisi ostendunt magnitudinum proportiones. Sol itaque quam terra maior est 166. &quiddam amplius, Terra maior est quam luna 39. cum exiguo quodam. Sol vero lunam excedit 6644. cum dimidio. Copernicus hęc quoque corrigens, facit diametrum solis apogęi apparentem 31. scr. 40. sec. Huic ęqualem statuit lunę apparentem diametrum, si à terris 62. semid. terrę absit, diametrum vmbrę eo loco transitus lunę iudicat 80. scr. cum tribus quintis. Ex istis computat solem apogęum à terris 1179. part. altitudinem vmbrę terrenę 265. part. semidia. metrum Solis ad terram 5. part. 27. scr. semidiametrum lunę o. part. 17. scr. 9. sec. qualium terrę semid. est pars vna. Quare excedit lunam quadragies bis cum 7. octauis (proportio enim illa ęquat 7. ad 2.) Sol terram 162. minus octaua vnius, &Sol Lunam septies millies minus 62. Anne quotannis eclipsantur luminaria? Sol quotannis per Zodiacum currens, praeterit vtrunque viae lunaris nodum. Cum autem termini eclipsium satis sint ampli, necessario omni semestri (semestre enim ferè completur inter digreßionem Solis à nodo vno ad alterum) luminare vel vnum vel vel vtrumque deficere. Nam si contingat nouilus nium esse in ipsis nodis: dubium non est, Solem alicui terrae parti totaliter, aliquibus partialiter eclipsari; sed hoc si fiat: non poterit plenilunio vel praecedente vel sequente luna lumine priuari, siquidem termini lunaris eclipsis tanto spacio, quale dimidis us menstruus motus postulat, non extenduntur.