Latin
ILOCUNI
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 470
Unproofread scanNot analysed yet
Sed si coniunctio nodos paulo praecedat vel sequatur: vtrumque luminare, Sol in nouilunio illo, &luna in plenilunio proximo nodis defectum patietur. Sin vero luminarium oppositio in ipsis nodis fiat: impoßibile non est, quin &praecedens &sequens coniunctio solem eclipsatum offerat terrae, partibus tamen vel climatibus diuersis. Itaque singulis annis binae eclipses, non pauciores, contingunt; nec tamen impoßibile est, vno anno sex luminarium defectibus terram infestari. Veruntamen rariores videntur eclipses, quia non omnes supra eundem horizontem fiunt. Quid differunt Eclipses Lunares &Solares? 1. Eclipses lunares fiunt in plenilunio: solares in nouilunio. 2. In lunari terra lumen solis negat lunae: in solari luna terrae. 3. Hinc Luna deficit verè, Sol apparenter. 4. Luna deficit aequaliter eadem quantitate eodem momento, vniuersaliter apud omnes supra quorum horizontem exorta est: Sol inaequaliter. in alioclimate plus, in alio minus, in alio omnino non, prius occidentalibus, posterius orientalibus. 5. Hinc etsi Solares defectus sint crebriores, in diuersis scilicet terrae partibus: lunares tamen in eadem parte magis crebro conspici possunt.