Latin
ILOCUNI
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 471
Unproofread scanNot analysed yet
Deficiunt ne aliae stellae eo modo quo Soli Ita. Luna enim interuentu suo omnes &eriaticas &non errantes stellas, quarum latitudo ab ecliptica 6. gradus cum quadrante (propter latitudinem lunae 5. gr. ¶llaxin vnius gradus, &corporis sui semidiametrum quadrantem vnius gradus aequantem) non excedit, eclipsare potest. Idem ipse Sol stellis vitra quadrantem gradus ab ecliptica non dißitis praestat. Venus &Mercurius pro quantitate non sui corporis, sed magnitudinis apparentis non modo alias stellas, sicut tribus superioribus similiter consuetum est, sed &portiunculam Solis adimere possunt. Sed huiusmodi eclipses tantum à doctioribus, non à rudi vulgo obseruantur. Auerroes se nigricans quiddam conspexisse sub Sole, cum ei Mercurius esset coniunctus dicit. Anno Christi 808. 16. cal. Aprilis parua macula sub Sole nigra paululum superior centro eius, propter Mercurium sub sole currentem visa est. Martem à Luna eclipsatum vidit etiam Aristoteles lib. 2. cap. 12. de coelo. Cor leonis à Venere tegi vidimus nos Anno 1574. die 16. Septembris hor. 4. matut. Sic Mercurium sub Venere obseruatum scribit Proclus.