Latin
ERTIA PARS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 479
Unproofread scanNot analysed yet
Figura hac, ABCD ecliptica fixa est, A caput arietis, C caput librae nonae sphęrae, EFGH circulus paruus, in cuius circumferentia circumrotatur caput Arietis octauae sphęrae, IKLM alter paruus circulus est, FHKM sunt sectiones circellorum &eclipticae fixae, HEF &MLK sunt medietates boreae, FGH autem &KIM medietates austrinae. Si ergo caput Arietis octauae sphęrae est in E puncto maxime boreo: caput Librae tum est in L puncto maxime austrino, &vera ecliptica est EBID. contra fit in G, ibi enim vera ecliptica est GBLD.