Latin
ERTIA PARS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 480
Unproofread scanNot analysed yet
Quae est causa huius Eclipticarum distinctionis, &circellorum descriptionis? Veram illam mobilem eclipticam omnes stellae tam fixae quam erraticae respiciunt &obseruant quae cum sit vaga, anomaliae suae certam regulam postulat: Quare media ecliptica discreta ponenda fuit è vera, &anomaliae quantitas per circulos paruos dimetienda. II. Quae phaenomena per hos motus saluari posse putantur? Per hos motus saluari posse censentur 1. Inaequalis anni magnitudo. 2. Obliquitas Zodiaci mutabilis. 3. Motus stellarum fixarum inaequalis. Quomodo Primum phaenomenon, Inaequalis magnitudo Anni ostenditur? Eclipticam veram dum vtrinque à media recedit, non in eodem loco aequatorem secare posse, liquet. Sectio igitur ista vaga est. Quare etiam primus gradus Arietis primi mobilis, &per consequens, vtrumque aequinoctium &solstitium, adeoque omnes gradus eclipticae incertas seu vagas sedes habent. Ex quo concluditur, Solem non posse quotannis aequis interstitijs ad eosdem gradus eclipticae reuerti. Hoc itaque modo anni magnitudo apparens vel vera variari potest.