Latin
FINIS LIBRI QVARTI
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 494
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde hoc inuento primo multiplicato per sinum longitudinis differentię versum: rursumque per sinum totum diuiso: Exit inuentum secundum 114 apponendum ad sinum versum differentiae latitudinum 137, quo facto colligitur 251 sinus versus distantiae locorum. Tollatur ergo hic sinus versus 251. ex 100000 sinu toto, &relinquitur 99749. sinus complementi 4. gr. 4. scr. qui resoluti in miliaria numerant 61. miliaria inter Tubingam &Antuerpiam. Aliud Exemplum. Bassa Taprobanę 30 aust. lat. long. Heidelbergae Longitudinis differentia est 96. gr. 45. scr. cuius sinus versus (compositus ex sinu quadrantis, seu toto 100000, &ex sinu recto 6. gr. 45. scr. 11754) est 111754: Et latitudinis differentia, quia in diuersis medietatibus sunt, est 55. gr. 52. scr. cuius sinus versus 43888. Verum sinus complementi latitudinis 49. gr. 22. scr. est 65122, &sinus complementi latitudinis 6. gr. 30. scr. est 99357. Hoc igitur per illum multiplicato, &per sinum rectum diuiso: inuenitur inuentum primum 64703. Deinde hoc hoc inuento primo multiplicato per sinum versum differentiae longitudinis: rursumque per sinum totum diuiso: exit inuentum secundum 72308, addendum ad sinum versum differentiae latitudinum 43888. Quo facto colligitur 16196. sinus versus distantiae locorum. Arcus eius est 99. gr. 19. scr.