Latin
FINIS LIBRI QVARTI
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 495
Unproofread scanNot analysed yet
Excessus enim sinus huius versi vltra sinum totum est 16196, cui arcus competit 9. gr. 19. scr. apponendus ad quadrantem circuli. Haec distantia resoluta in miliaria, exhibet 1490. miliaria germanica. Res admiratione non caret, cum Propositionis istius secundae lib. 5. Regiom. in tota Astronomia sit multiplex vsus, quod ab artificibus ipsa tantopere vel occultatur vel negligitur. Non enim memini, Calculum eius vllibi vsurpari, praeterquam in inueniendo tempore diei ex altitudine Astri, &in numeranda longitudine stellae ex data declinatione &latitudine. Sed ibidem haec ipsa propositio adeo tegitur, vt nihil minus, quam eam, agnoscere poßis. Verum eandem ad alios vsus etiam accommodari posse, ex hac computatione distantiae locorum secundum longitudinem, &secundum latitudinem &longitudinem differentium, animaduertere poteris. Tu ergo Lector candide, his quae hîc damus, beneuole pro candore tuo fruere, donec plura dandi tempus &occasio nobis concesserit. INIS. ra OERI AOLA.