Latin
ICVBICA
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 69
Unproofread scanNot analysed yet
Montes &valles si conferantur cum ingenti terrae mole, non habent vllam sensibilem magnitudinem, sicut hoc eclipsium lunarium argumento comprobatur, quibus propter montium quamuis altißimorum fastigia, &vallium cauitates, nihil braetumidum aut hiulcum cernitur. Veruntamen corpus terrenum propter illas ipsas vallium rimulas, &montium tubercula, rudem &minus politum globum esse fatemur, qualem nimirum non nobis lißimam &politißimam figura in ipsa terra inter elementa ignobilißima &infima exigit. Proba Aquam esse rotundam. Aquam tumidam esse Nautae referunt. Ipsi enim signum in littore maris citius ex summitate mali, quam ad pedem eius spectare possunt. Quin etiam in pelago medio, praeter coelum &aquam nihilvident, Appropinquantibus autem ad terram, primo montes altiores, post loca humiliora, tanquam ix mari emergentia conspiciuntur. II. Argumentum Aqua secundum longitudinem &latitudinem est rotunda, ergo tota rotunda est. Probatio huius eadem est, cum ea, qua Terram rotundam esse probauimus.