Latin
ICVBICA
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 70
Unproofread scanNot analysed yet
Nam in Mari Aegaeo plures horae numerantur ad eclipsis obseruatae horam, quam in mari Thyrreno, quia illud isto orientalius, ergo ibidem citius oriuntur stellae, prius illucescit dies &c. quam hic. Idem in mari Thyrreno &Herculeo freto &alijs vsu venit, ergo Mare secundum longitudinem tumidum est. Sic in ponto Euxino tanquam borealiori maior obseruatur diei longißimi magnitudo, plures ape parent stellae inocciduae, &polus altior cernitur, quam in mari Affrico, quod australius est. Idem contingit in mari Anglico, &sinu hesperio, &alijs. Hinc Portugalensium Nautae iuxta littus Africum nauigantes venerunt in plagam meridionalem, donec polus austrinus tantam fermè habes ret altitudinem, quantam apud nos boreus. Ergo aquae secundum latitudinem etiam tumor inest. Cumque differentia illa itidem cum distantia proportionalis sit, manifestum est, Aquam rotundam seu sphaericam esse. Argumentum. Partes corporum homogeneorum habent eande figuram quam totum. Sed guttulae destillantes, vel ros in herbarum lanugine velut partes aquae, quin potius omnia, quaecunque liquefieri possunt, rotunda figura terminantur. Ergo multo magis tota aqua. IIII. Argumentum.