Latin
PROPOSITIO
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 75
Unproofread scanNot analysed yet
Terra enim in se considerata cum tanta sit, vt puluisculi ad pilam maiorem habeant proportionem magnitudinis, quam altißimi montes ad terrae molem (sicut infra moxvidebitur) centrum certe siue punctum non est, sed circa centrum mundi, quod intra se habet. Sic si cum Lunae sphaera &etiam corpore conferatur, magnitudo eius valde est notabilis. Motum enim eius potest per parallaxin multipliciter variare. Vmbra quoque terra Lunam totam tenebris inuoluit, &in ea aliquandiu morari facit. Sed si ad orbis stelliferi, vel ad sphaerae Solis capacitatem conferatur, nulla ei inest magnitudo sensu perceptibilis, sed tantum puncti rationem habet, hanc ob causam Terra ipsa ceutrum est.