Latin
SEPTIMA PROPOSITIO
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 76
Unproofread scanNot analysed yet
SEPTIMA PROPOSITIO De proportione magnitudinis terrae ad coelum. Proba Terram ad coelum collatam omnem sensum effugere. I. Argumentum. Si terrae moles sensibilis esset ad sphaeram stellus tam: Stellae, earumque distantiae in diuersis climas tibus eodem tempore obseruatae diuersimode sebus berent. Septentrionalioribus enim stellae austrinae multò apparerent maiores, &econtra. Sed nemu nima differentia depraehenditur. Ergo, &c. II. Argumentum. Sphaerae circulorumque motus tantum circa vnis cum punctum quod centrum est, regulares esse possunt, non circa plura. Sed obseruationes motuum stellarum superiorum, quin &Solis, tam regulas res depraehenduntur ad centra instrumentorum in superficie terrae, qualia sunt gnomones, quadrantes, sphaerae armillares, solaria horologia scioterica, sicut &omnia suspensilia, quam si in ipso centro terrae fierent. Ergo centra instrumentorum ad sensum pro eodem cum terrae centro habentur, &per consequens totius terrae moles puncti rationem habet, centrum sphaerae Solis &superiorum orbium existens. III. Argumentum. Omnis horizon secat mundum bifariam, Ergi in centro. Quare oculus videntis, habebitur non tantum ctum horizontis, sed &mundi centrum comine.