Latin
CONCLVSIC
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 82
Unproofread scanNot analysed yet
uertit vnam quin quagesimam cir culi maximi par tem continere 5000. stadia T Iris Tantam enim discrepantiam apparentiarum coelestium, &interualli itinerarij comperit inter Syenem (cui Sol in solstitio aestiuo verticalis, est praecisè) &Alexandriam Aegypti, (vbi eodem tempore Sol à zenith abest quinquagesima circuli parte) interesse. Posidonius simili ferè rationi innitens tribuit, vni quadragesimae octauae circuli maximi parti, 4000. stadia, tanta enim inter Alexandriam AE pti &Rhodum itineraria intercapedo est, tanta etiam coeli varietas depraehenditur; Canopus enim stella quae in Rhodo horizontem vix stringit, Alexandriae ad quadrantem signi, hoc est, quadragesima octaua circuli parte supra horizontem eleuatur. Ptolemaeus vni gradui, qualium totus circulus habet 360. assignat 500. stadia. Alphraganus testatur, tempore Almeonis à muleis doctis Artificibus, qui eam ob causam conuenerant, depraehensum esse, quod quilibet gradus maxiemi terreni circuli contineat 5613 miliaria. Recentiores vni gradui correspondere statuunt comuniter 15. miliaria germanica, quidam 16. &c.