Latin
CONCLVSIC
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 83
Unproofread scanNot analysed yet
Diuersitatis huius ratio est, partim, quod Artifices non ijsdem mensuris vsi sunt, sicut nec vbiuis eaedem, nec aequales habentur: quod etiam in miliaribus nostratibus vulgatum est. Nam alia sunt milia, ria communia, maiora sunt Sueuica, maiora item Heluetiorum &c. Non raro contingit duorum locorum distantias à tertio aliquo aequales, verbi gratia, vno miliari aestimari, quorum tamen alterum est iter vix sesqui horarum, alterum vix tribus horis confici potest; Partim verò in aliquibus acuratior diligentia desideratur. Quare mirum non est, si Artifices tantopere inter se discrepent. NOTANDVM hic. Miliare germanicum commune (iter duarum horarum) aestimatur vulgo quatuor miliaribus Italicis. Miliare Italicum octo stadijs, siue 1000. passibus; vnde etiam miliare appellatur. Stadium 115. passibus Romanis. Passus quinque pedibus. Pes vulgo diuidebatur in 4. palmos, siue in spithamam &palmum. Spithama in 3. palmos. Palmus in 4. digitos. Digitus vero aequalis habebatur quatuor granis hordei secundum latitudinem positis. Sed nostrates Architecti de terminant pedem 12. pollicibus siue vncijs; Soll. Spiimam autem metiuntur nouem pollicibus.