Latin
ASTRONOMIAE
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 91
Unproofread scanNot analysed yet
At sexagesimae horum, vocantur Minuta vel Scrupula Secunda, &sic consequenter, Minuta vel Scrupula Tertia, Quarta, Quine ta, &c. Notandum autem, quod saepe differentias tantum, omisso genere ponere solemus, vt, Prima, Secunda, Tertia &c. At indefinitè, Minutum seu Scrupulum, nulla apposita differentia, prolatum: de Primis tantum intelligendum vsus recepit. Quare in totidem partes diuiduntur &subdiuiduntur circuli Sphaerae, &orbes Theoriarum? Sectio haec trecentenaria sexagenaria, à zodiaco desumpta est, quem in totidem partes, vt infrae dicetur, ipsa Natura diuisit. Haec igitur partitio vt vna sit &eadem in omnibus) in alijs etiam obseruatur. Graduum verò sexagenariam diuisionem Artifices propterea elegerunt, quod nullus numerus centenario minor, tot partes multiplices, et ad computiones Astronomicas magis idoneas, habet. Hinc Sexagenarius (sicut &senarius) numerus Astronomis quasi sacer habetur. Quousque extenditur ista scrupulorum sub diuisio? Etsi in infinitum extendi posset, cum continua quantitas in infinitum sit diuidua: Astronomi tamen non vltra sensu minima descendunt. Hinc alij in minutis sextis subsistunt, alij in quartis, al in secundis.